- MANIUM
- MANIUMEvocatio, non Legesolum divina prohibita, sed et a sanioribus Gentilium reiecta est: a Romanis certe numquam admissa, uti diximus supra in voce Magica Sacra. Hinc nefas vocatur Papinio Stat. Thebaid. l. 4. v. 141.Thessalis haud aliter bello gavisa recenti,Cui gentile nesas, hominem revocare canendo,Multifida attollens antiquâ lumina cedroNocte subit campos, etc.Ubi omnia talia ad Thessalorum et inventionem et praecipuum usum referuntur; unde Thessalam hîc Sagam introducens, gentile nefas artem hancce vocat. Vide quoque Lucanum l. 6. Heliodorum l. 6. sub fin. ubi filii sui Manes, contra Calasiris Apollinis veri Antistitis sententiam, exsuscitat, magnô suô malô anus, etc. Quô more autem, quibusque ritibus Manes evocari consueverint, nemo fusius et accuratius explicavit, Statiô praefatô, Thebaid l. 4. v. 443. et seqq. Vide quoque hic, passim, inprimis ubi de Inferis, Libitina, Melicrato, Mortuis, Necromantia, etc. ut et in vocc Python: it: ubi de gemmis, Anagogitide et Synochitide. Addo saltem, Inferis hisce Sacris Regibus in teresse non licuisse. Senec. Oedipo Actu. 2. v. 398.Nam te, penes quem summa regnorum est, nefasInvisere umbras ————ad quem locum Delrii Notas vide, plura vero de hoc more, apud Gruterum in Suspicionum libellis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.